monumenta.ch > Beda Venerabilis > sectio 261

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, De Temporum Ratione, 66, 261
Iustinus minor annis XI. Narsis patritius Totilam Gothorum regem in Italia superavit et occidit; qui deinde, per invidiam Romanorum, pro quibus multa contra Gothos laboraverat, accusatus apud Iustinum et coniugem eius Sophiam quod servitio premeret Italiam, secessit Neapolim Campeniae, et scripsit genti Longobardorum, ut venirent et possiderent Italiam.